In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 22 )Uox auditionis ecce uenit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat ciuitates Iuda in solitudinem et habitaculum draconum - siue cubile struthionum et, ut Symmachus interpretatus est sirenarum —, pro quo in Hebraico \'thannim\' positum est.

Uerba prope \'ecce\', inquit, \'sonitus et fremitus Babylonii uenientis auditur magnaque commotio siue terrae motus de terra aquilonis, ut omnes urbes Iudaeae habitatoribus interfectis redigat in solitudinem et faciat pro hominibus dracones habitare et cuncta uenenata animantia siue struthiones\', quod et ipsum animal solitudinis familiare est et in desertis nascitur ac nutritur; aut certe sirenas, monstra quaedam et daemonum phantasmata, possumus intellegere.

haec omnia, quae et praeteritus et praesens sermo descripsit, ad persecutionis ecclesiae referamus tempora, quando tabernacula domini subuertuntur et omnis habitatio ecclesiae redigitur in solitudinem. et ut ista uniuersa eueniant, culpa pastorum est, qui stulte egerunt e t dominum non quaesierunt nec intellexerunt eum: et idcirco grex omnis dispersus est. [*]( 2 cr. Dent. 4, 29. II Par. 15, 12. 22, 9. 31, 21. Ps. 118, 2. 10. Hier. 29 (36), 13 8. 9. 10 *Hier. 10, 22 20 cf. Hier. 10, 20 22 Hier. 10, 21 23 cf. Hier. 10, 21 ) [*]( 1 principum J incipiunt P 2 discribitur P stnlta V 3 et om. P 3 omnes Za.c. 7 ponas Pp.c. in om. Vulg. solitudine P 8 strutionum MAP,La.c. strucionum V 10 tannim V positus Pa.c. 11 uenientes La.c. 12 nt] & P 13 iudae MAP redigatur M 15 animantia uenenata v strutiones ÅP,La.c. strnctiones MV 16 ac L.Ap.c.m3 ant MVP,Am1 & Ap.c.m2 17 sireenas Mp.c. fantasmata VP 18 possimus P praeterita P 19 describit P persecutiones LMAa.c. 20 tabernaculum P 21 rediatur P solitudine P 22 ueniant v 23 et eras. M 24 omnes La.c. )

139