In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 21 )Quia stulte egerunt pastores et dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est. Per translationem [*]( 2. 4. 5 *Hier. 10, 20 10 Hier. 10, 20 11 *Нier. 10, 20 12 Hier. 10,20 13 *Нier. 10, 20 16 Hier. 10, 20 *Hier. 10. 20 18 Hier. 10.20 )[*]( 1 statutum idem quod ab(sub)latum, cf. lin. 9. 10 et Index s. u.; uastatum MAp.c.,v cum Vulg. 2 disrupti VP 3 conscisae V 4 sunt] subsistunt Vulg. est qui s. u. A 6 qui om. Vulg. 7 facile VP murus P 8 omnia om. c 9 oblationem P 10 dirupti MV dis- rupti P, Ap.c. 11 МНΘΛΦѠpΔΝ (metaforam s. u.) A Ɔ-CΝΘaΦѠpan V МETAѠpΛΝ P metaphoram c 12 conscise r siueJ et add. MVP,LAa.c. 13 (= 14) peccora P historia P,La.c. 14 aufferri M 15 potuerant P famis P consumpserat (p exp. L) codd. 17 chaldeam AVP,La.c. neque enim in chaldeam (chaldea P) add. P.LMAa.c. 18 penitus delata Y 19 stauret P 20 iaceat P,La.c. quia Mp.c. 23 et om. P )

138
pastorum atque ouium principum culpa et dispersio populi describitur. quia enim principes stulte egerunt nec quaesierunt dominum, quem toto debuerant corde perquirere, idcirco et mala uenientia non uiderunt siue non intellexerunt dominum et omnis multitudo Hierusalem huc illucque dispersa est.

[*]( 10, 22 )Uox auditionis ecce uenit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat ciuitates Iuda in solitudinem et habitaculum draconum - siue cubile struthionum et, ut Symmachus interpretatus est sirenarum —, pro quo in Hebraico \'thannim\' positum est.

Uerba prope \'ecce\', inquit, \'sonitus et fremitus Babylonii uenientis auditur magnaque commotio siue terrae motus de terra aquilonis, ut omnes urbes Iudaeae habitatoribus interfectis redigat in solitudinem et faciat pro hominibus dracones habitare et cuncta uenenata animantia siue struthiones\', quod et ipsum animal solitudinis familiare est et in desertis nascitur ac nutritur; aut certe sirenas, monstra quaedam et daemonum phantasmata, possumus intellegere.