In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17.18 )Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione, quia haec dicit dominus: ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac uice et tribulabo eos, ut inueniantur. LXX: congregauit de foris substantiam suam, quae habitat in munitione, quia haec dicit dominus: ecce ego supplantabo habitatores terrae huius et tribulabo eos, ut inueniantur.

Praecipitur Hierusalem, ut, quicquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget et longae obsidioni paret [*]( 2 Hier. 10, 15 4 cf. I Cor. 11, 19 6 Hier. 10, 16 8 Thren. 3, 24 9. 11. 14 Hier. 10. 16 13 cf. P?. 23. 10 etc. 15 \'Hier. 10, 16 19 *Hier. 10. 17. 18 ) [*]( 1 et} aut MV,LAa.c., om. P reperitur Ap.r. de s. u. M 3 suae ex sine L valet] ·baal· & P 4 pronocati P sunt V,Pa.c. 5 oculos MAPax. perspexerit a conticiscnnt La.c. contiriseent Ma.c. 6 similis his c 7 cottidie Y distrunt La.c. 11 est om. v derectas La.c. erectas Mp c, 12 sensum LMa r. dūm A dn̄s P 15 hebraieam La.c. ebraico V sabaobt M 19 et om. V eosj ita add. (s. M. m2) MA cum Vulg. at] fi add. Mp.c.m2 20 suamj σοο LXX quae habitat in mg. M habitant V 22 eor ita add. 8. u. m2 A 24 lODge MAV,La.c. obsidio Ma.c. obsidionis P )

136
alimenta; se enim nequaquam ut prius de futuro et longo tempore comminari, sed iam de uicina captiuitate, quae iam iamque uentura sit. \'congrega\', inquit, <et de foris et de terra, hoc est ei agris, substantiam tuam in confusionem.

quidquid enim habes, confusione dignum est; quae licet praepares, haec super his domini dicta cognosce: ecce ego in hac uice, in isto tempore, proiciam siue instar fundae iaciam longe habitatores terrae huius\'. pro quo Septuaginta interpretati sunt: supplantabo et cadere faciam, pro quo uerbo Hebraico, id est \'cole\', Aquila et Symmachus interpretati sunt σϕενδονίσω et est sensus: \'instar fundae cum omni impetu abiciam et sic eos obsideri faciam sicque tribulabo et coangustabo, ut omnes in urbe repperiantur et effugere nequeant malum\'.

[*]( 10, 19 a )Uae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! LXX: uae super contritione tua, pessima plaga tua! Iuxta Hebraicum ipsa Hierusalem loquitur, quod uehementer afflicta sit et plagam sustineat insanabilem; iuxta LXX uero propheta loquitur ad Hierusalem et plangit eam super contritione et plaga sui.

[*](10, 19 b )Ego autem diri: plane haec infirmitas mea est — siue uulnus meum — et portabo illam siue apprehendit me. Ipsa loquitur Hierusalem: quicquid patior, mea culpa patior; intellego uulnus meum, quod apprehendit me, siue iram domini sustinebo, quoniam peccaui ei\'. [*]( ,6. 7. 8 *Hier. 10, 18 9. 10. 11 *Hier. 10, 18 16 *Hier. 10, 19 22 *Hier. 10, 19 25 *Mich. 7, 9 ) [*]( 1 enim] diè add. M ut prins om. V 2 comminari] dicit add. r uieino Pa.c. 4 in Lp.c.,Ap.c.m3 sine VP,La.c.,Am1 siue M,Ap.c.m2,v confusione VP 5 ẹ́ṭ̇ quae V 6 Buperbis P,La.c., (b ex u) M sub uerbis Ap.c. 7 iaciam; aiam P 10 ḥẹḅṛạι̣c̣ο̣ (t greco s. u.) A id est om. v KѠλΗ LMV, (kole 8. u) A KaN& Pcolea fort. rectius c 11 CΦΕΝdINICѠ (Ѡ ex a) L CΦeNdtΝιca (sfendinia in mg.) M, (sphendinisa s. v.) A CΦΗΝΔΙΝΙCA- V CΦeNaINIKa P σϕενδονήσω v 12 obsidere P - 15 contritionem LMa.c. meam La.c. 17 hebraico P 20 contritionem P 22 sine V,AMa,c. 25 di P ei om. M )

137

[*]( 10, 20 )Tabernaculum meum statutum est, Omnes funiculi me dirrupti sunt - siue omnes pelles meae conscissae sunt —, filii mei exierunt a me - siue oues meae - et non sunt; non est, qui extendat ultra tentorium meum - siue non est locus ultra tabernaculo meo - et qui erigat pelles meas.

Subuersionem urbis suae tam facilem plangit Hierusalem, ut nequaquam muros et omnia moenia funditus eruta, sed tabernaculi atque tentorii ablationem putes. \'tabernaculum\', inquit, (hoc est habitatio mea, repente sublata est. omnes funiculi mei dirrupti sunt - seruat tabernaculi μεταϕοράν - siue omnes pelles meae conscissae sunt.

filii mei exierunt a me siue pecora mei\', quod a LXX additum non stat iuxta historiam; in longa enim obsidione quomodo oues et pecora auferri poterant de Hierusalem, quae, etiamsi fuissent, fames consumserat? <et non\', inquit, \'subsistunt siue non sunt\'; neque enim translati sunt in Chaldaeam, sed magna pars eorum interfecta penitusque deleta est. \'non est, qui extendat ultra tentorium meum. non est, qui me instauret et murorum meorum iaciat fundamenta, qui ad solum usque prostrati sunt\'.