In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

alii obsidere et subuertere ciuitatem. in pastoribus et gregibus eorum principes sentiamus et exercitum Chaldaeorum. figent autem tentoria sua in circuitu in obsidione urbis et pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt, suas uidelicet turmas et numeros. qui principes siue [*]( 1 *Hier. 6, 1 8 -Hier. 6, 3 10 *Hier. 6, 4 24 Hier. 6, 3 ) [*]( 3 bethare P 4 deiinquerit VP inpetus M 5 praepararent P 6 spet(c)iose VP delicate V deligte (c s. g) P adsimilaui MAVP 7 aioo] et add. v ueniant P 8 fient Pa.c. temptoria (p s. u.; o ex u) M 9 pascent V,Ma.r. 10 eum Pa.c. 12 pulcritudo T 13 souetj sion & MVP,La.r.Aa.c.m3 insinuet esse v aRx M ar VP,Aa.c. an id est om. u 14 speciosa P 16 in hebraeo eleganter P 17 ioth P an rehim ? (c/. p. 39. 15) 18 roin P an rohim ? (cf. p. 39, 15) at om. VP Ɔ-CΗθΛΦѠpaN A Ɔ-CHT∗ΦѠpan V meΤΛΦΟΡΛΝ P metaphoram υ 19 pulchre V,La,c. 20 pulluere Ap.c. 22 exercitus r chaldeoram A,La.c. 23 temptoria (p s. u.) M in circuitu post urbis tr. v 24 unusq; P 25 numerus P )

81
pastores dicent gregibus suis: \'sanctificate super Hierusalem bellum; domini enim imperium est. consurgite et ascendamus in meridie, non per noctem et insidias. sed plena luce pugnemus; nullus enim nobis potest resistere\'.

[*]( <!.4b.5 )Uae nobis, quia declinauit dies, quia longiores factae sunt — siue defecerunt — umbrae uesperae. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos — siue fundamenta — eius! Illi dicunt: surgite et ascendamus in meridie et clara luce pugnemus\': isti respondent: uae nobis, quia longiores factae sunt umbrae uesperae, secundum illud Uergilianum: et iam summa procul uillarum culmina fumant maioresque cadunt altis de montibus umbrae. et est sensus: