In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 11 ) Sic ergo dicetis eis: di, qui caelos et terram. non fecerunt, pereant de terra et de his, quae subb caelo sunt! Falsis dis et, qui artificio reconpositi sunt, ista dicenda sunt - illi enim nec caelos fecere nec terram -, quaeque cooperatores Christi, qui dei uocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam magna ex parte fabricantur.