In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nolite ergo timere ea, quia nec bene possunt facere nec male. solent enim plerique gentilium daemones colere, ne noceant, et alios exorare, ut praestent beneficia; unde et illud Uergilianum est: nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata, quae sunt contraria ueritati, referri potest.

et ipsi enim ingentia pollicentur et simulacrum uani cultus de suo corde confingunt; iactant grandia et ad decipiendos simplices quosque quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus inperitorum obstringunt aciem et a suis inuentoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas et quorum cultura proprie gentium est et eorum, qui ignorant deum.