In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( W, 3b-5 )Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia; argento et auro decorauit illud, clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur siue non moueatur—. in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur; portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt nec bene.

Descriptio idolorum, quae uenerantur gentes. lignum, inquit, de saltu praecidit — materia ergo idolorum uilis et corruptibilis — opus manuum artificis — cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa, quae fabricatur — ; argento et auro decorauit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. qui quidem error ad nos usque transiuit, ut religionem in diuitiis arbitremur.