In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 1 3a )Audite uerbum, quod locutus est dominus super uos, domus Israhel! haec dicit dominus: iuxta uias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, quia leges populorum uanae sunt!

Proprie aduersum eos loquitur, qui uenerantur caelestia et, quae in signa sunt posita annorum, temporum, mensuum et dierum, ab his aestimant regi humanum genus et ex causis caelestium terrena moderari. quodque ait: leges [*]( 2 Hier. 9, 26 6 cf. Rom. 2, 25 10 Hier. 9, 26 25 *Hier. 10, 3 ) [*]( 1 saracinorum P qui P,Ap.c. habitant P,MAp c. 3 gloriari debet v indas Mp.c. myxtus A 5 cum om. P 7 prode est L prodest cet. praecepta] mandata v 8 significat P 9 roborant corpora Victorius 11 domos Pa.c. incircumci M 12 aegiptios M idnmeos LMA 13 ismailitas La.c. hismabelitas AP ismahelitas V solitudinem MAP,La.c. 14 pleraque Ap.c. est] & add. M alienationes F 22 aduersus MAVPv 23 et] ea (a s. w. m3) M signum P 24 mensium MAVp.c.,v existiment P genus postea add. P 25 legis P )

129
siue legitima populorum uana sunt. omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat et nullam in se habere utilitatem.

[*]( W, 3b-5 )Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia; argento et auro decorauit illud, clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur siue non moueatur—. in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur; portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt nec bene.

Descriptio idolorum, quae uenerantur gentes. lignum, inquit, de saltu praecidit — materia ergo idolorum uilis et corruptibilis — opus manuum artificis — cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa, quae fabricatur — ; argento et auro decorauit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. qui quidem error ad nos usque transiuit, ut religionem in diuitiis arbitremur.