In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Omnis hominum aufertur superbia, dum et sapientia et fortitudo et opes eorum reputantur in nihilum et ista est sola gloriatio, ut sciat et intellegat, quod ipse sit dominus, qui facit misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quod omnia dei prouidentia et iustitia gubernentur et, quae nobis uidentur non habere rationem, iustitiae plena sint atque rationis.

haec enim sola placent deo et in his uoluntas illius est. ubi sunt ergo, qui dicunt proprio hominem regi arbitrio et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut dei misericordia tolleretur atque iustitia? unde et apostolus assumens hoc testimonium ponit exemplum: qui gloriatur. in domino glorietur.