In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9, 19 b )Quomodo uastati sumus et confusi uehementer? quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt - siue abiecimus — tabernacula nostra. Uox ista est lamentantium Sion: quomodo uastati sumus et confusi uehementer?

statimque sibi ipsi respondent et causas uastationis exponunt dicentes: quia dereliquimus terram nostro uitio atque peccato et deiecta sunt tabernacula nostra, quae quasi praetereuntes quondam possidebant. dicant hoc et in persecutione quondam credentium turbae, quoniam idcirco uastatae sint atque confusae, quia dereliquerint terram domini et deseruerint tabernacula sua.

[*]( 9,20.21 )Audite ergo, mulieres, uerbum domini et assumat auris uestra sermonem oris eius et docete filias uestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum, quia ascendit mors per fenestras[*]( 1 *Hier. 9, 18 2 *Hier. 9, 19 10 *Hier. 9, 19 15 *Hier. 9, 19 16. 18. 19 Hier. 9, 19 )[*]( 1 sine uestrae om. M quia Vvlg. 5 lacertus La.c. 6 hinc P et La.c. & ut MP,Aa.r. 7 modolata Ma.c. 8 cou(m)patientes VPa.c. 9 ipsum eras. A 15 abicimns MP 17 ipsi sibi P causas] suae add. e 18 uastationes La.c. 19 deleta (ex delicta) M 20 possidebant—quondam om. P 21 persequationem M 22 sunt v dereliquer P 23 deaererint La.c. deseruerunt Aa.c. desuerint P 24 ergo om. Y 25 assumant Yulg. aures P,La.c., Vulg. uestrae Vulg. )

125
nostras, ingressa est domos nostras disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis! In superiore capitulo dixerat: uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent; nunc quasi praesentibus loquitur in condemnationem sacerdotum atque doctorum et uirorum omnium, ut illis cessantibus a doctrina istae audiant uerbum domini et assumant sermones oris eius doceantque filias et proximas suas planctum causasque lacrimarum, quia ascendit, inquit. mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras.