In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6, 1 )Confortamini, filii Beniamin, in medio Hierusalem et in Thema clangite bucina et super Bethaccarem Icuate signum — siue uexillum —. quia malum uisum est — siue apparuit — ab aquilone et contritio magna! Hierusalem in tribu Beniamin sitam nullus ignorat. Thecuam quoque uiculum esse in monte situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum cotidie oculis cernimus. inter hos alius uicus est, qui lingua Syra et Hebraica Bethacarma nominatur, et ipse in monte positus. quod ergo dicit, hoc est:

\'quia ab aquilone iam iamque uenturus est Nabuchodonosor et imminet uicina captiuitas, o habitatores Hierusalem, arma corripite et in Thecue bucina concrepate [*]( 7 Hier. 5, 31 15. 16 *Hier. 6, 1 ) [*]( 1 (= 4) ?c Pa.c. hi magis v hii P confrigerant La c. -fring- Pa c.2 discribit P,La.c. optimatis La c. 4 faciendam L faciendum M, post ex lege tr. v et om. V. eras. M 7 qui a] quia et l aducatur P et om. A 8 aet (s s. u.) L et cet. alt. dilexit] talia add. v 12 sit] e VP sentirent M 14 bucinam P supexe P 15 betbaccaren Mp.r. (= p. 80, 1. 3) bethacarem P 1= p. 80, 1) Bethaeherem u uexillum] signum (scil. σημεῑον) LXX 16 aquilonem P H sitam e Va.r. 18 thecuan A nincnlam P 19 daodice L hierosolimis P,La.c., (v s. o pr. m2) A hierosolymis M ierosolimis V cottidiae La.c. 20 alios LMa.c. 21 betbaccarim Lp.c. bethacar A bethaccarma V bethacarama P Bethacharma υ ipsi Ma.c. 22 iamque om. L, sed cf.p.65,17.68,8 23 nabucod.MP.La.c. nabaghod. (g exe:h s.u.)A nabochod. V 24 arripite Mp.c. thecua MA VΡυ concremate MPa.c. )

80
et in Bethaccarem leuate uexillum\', ait, ut contra hostes ualeatis resistere!\' Beniamin interpretatur \'filius dexterae\'. Thecua \'tuba\', Bethaccarem \'uilla uineae\'. haec omnia referamus ad ecclesiam, ut, si deliquerit et persecutionis impetus fuerit, se praeparet ad resistendum.