In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9, 15.16 )Idcirco haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego cibabo eos, populum istum, absinthio - siue angustiis — et potum dabo eis aquam fellis et dispergam eos in gentibus, quas non nouerunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. Potest et de uicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis, et proprie de hoc tempore, quando dispersi sunt in gentibus, quas non nouerant ipsi et patres eorum, et in toto orbe diuisi cibatique suut absinthio siue necessitatibus et angustiis.

et acceperunt potum aquam fellis, quod aut malorum significat magnitudinem et sempiteruum captiuitatis iugum, aut certe per ignorantiam legis dei pro Christo Antichristum suscepturi sunt. mittitur autem gladius post eos, ut usque ad interitum consumantur, uel certe gladius, qui eos diuidat et non patiatur in malum habere consensum, ut dispereant in eo, quod mali sunt.