In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Interrogat propheta, si quem sapientium in Hierusalem ualeat repperire et eorum, ad quos fiat sermo dei et qui possint annuntiare domini uoluntatem et causas reddere, cur Iudaea redacta sit in solitudinem et omnibus interfectis nullus remanserit, qui per eam transeat. et inducit dominum respondentem causasque reddentem, quia dereliquerint legem eius, quam dederat eis, nec audierint uocem illius nec fecerint, quae praecepta sint, sed abierint post prauitatem cordis sui.