In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9, 7 )Propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego conflabo - siue igne examinabo - et probabo eos; quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? siue quia faciam a facie malitiae filiae populi mei. Quotiescumque angustiis subiacemus, mala [*]( 2. 3 *Hler. 9. 6 6 *Mich. T. 6. *Matth. 10, 36 7 cf. Matth. 10. 21. Luc. 12, 53 8 cf. Luc. 12, 52 9 Hier. 9, 5 10 *Hier, 9. 5 13 Hier. 9, 6 15 *Hier. 9. 6 21. 23 *Hier. 9. 7 ) [*](2 dolij siue add. s. «. LA alt. usura P 3 dolore P 5 fidesj est add. r .6 eiosj hominis v 8 diuidentur Ap.c.,v 9 duo] & add. P quoque MAa.c. 10 di€ Y 12 natura P ageret P 14 dirigetur MAa.c. 15 usura Erasmus v usuram codd. 16 pr. dolam V,Mp.c quod s. u. M cottidie V 17 augeat Pa.c 18 comalent P haec] aat add. s. u. Lm2 omnis MAP,LVa.c. agunt Lp,c.m2,c 19 quia P 22 facie. L filii P 23 qaid Ap.c.m2,v facie] faciem Ma.c. militiae P filii P 24 quotienscumque MVP,La.c.Ap.c.m 2 subiciemas P recepimus LMAa.c. )

120
recipimus a deo et examinamur persecutionibus, ut, quicquid in nobis adulterinae materiae est, tribulationum et miseriarum excoquatur ardoribus: argentum enim domini igne examinatum. probatum terrae. purgatum septuplum.

[*]( 9, 8. 9 )Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea?

Omnis hereticus, qui corda uulnerat audientium et nescientium scriptum: omni custodia serua cor tuum, sagittam possidet uulnerantem et in dolo loquitur, cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. sequentibus autem uersiculis, in quibus dicit: numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc propheta abutitur, ut, cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere, quod faciat.