In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9,2b.3 )Quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis; confortati sunt in terra, quia de malo in malum egressi sunt et me non cognouerunt, dicit dominus. De malo in malum transeunt peccatores, quando idolum mutant idolo et de peccatis ad peccata transcendunt uel certe de obsidionis malo transeunt ad captiuitatem.

et de sanctis quidem dicitur: ibunt de uirtute in uirtutem, de peccatoribus uero: de malo in malum egressi sunt. causaque omnium miseriarum, quod non cognouerint dominum coetusque sit praeuaricantium et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam: confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: terra es et in terram ibis.