In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'et ecce: inquit, \'illis mendacium prophetantibus sacerdotes manibus adplauserunt.\' et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur. scriptum est: et populus meus dilexit talia, quondam meus. sed postquam dilexit, meus esse desiuit. quid igitur facient, cum nouissimum indicii tempus aduenerit siue captiuitatis necessitas? unde stupor et mirabilia sunt, quod nec in principibus nec in populo inuentus sit, qui recta sentiret.

[*]( 6, 1 )Confortamini, filii Beniamin, in medio Hierusalem et in Thema clangite bucina et super Bethaccarem Icuate signum — siue uexillum —. quia malum uisum est — siue apparuit — ab aquilone et contritio magna! Hierusalem in tribu Beniamin sitam nullus ignorat. Thecuam quoque uiculum esse in monte situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum cotidie oculis cernimus. inter hos alius uicus est, qui lingua Syra et Hebraica Bethacarma nominatur, et ipse in monte positus. quod ergo dicit, hoc est: