In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9,1 )Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei. \'Si totus\', inquit, \'uertar in fletum et nequaquam guttae sint lacrimarum. sed abundantia fluminis. tamen interfectos filiae populi mei digne flere non potero. tanta enim sunt mala. ut omnem dolorem sui uincant magnitudine\'. hoc autem tam ex prophetae quam ex domini persona intellegi potest.