In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 22 )Numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? Non solum in praesenti loco, sed et multis aliis testimoniis scripturarum inuenimus resinam Galaad pro paenitentia poni atque medicamine mirarique nunc deum, quare uulnera Hierusalem nequaquam curata sint et necdum cicatrices obduxerint cutem eo, quod non sint prophetae nec sacerdotes, quorum debeant curari medicamine.