In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

qui fructus uitium non sumitis. et non sunt ficus in ficulnea obsesso populo, qui suarum arborum poma cernit ab hostibus diripi. folia\', inquit. \'defluent aestate autumnoque transactis. dedi enim eis, quae praeterire cernerent et maiore dolore amitterent rerum omnium abundantiam. Quam eis tangerre non licebat\'.

[*](8, 14.15 )Quare sedemus? conuenite et ingrediamur ciuitatem munitam — siue ciuitates munitas — et sileamus ibi — siue proiciamur ibi —, quia dominus noster abiecit — siue silere fecit — nos et potum dedit nobis aquam fellis; peccauimus enim domino. exspectauimus pacem et non erat bonum, tempus medelae et ecce formido.