In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 12 b )Idcirco cadent inter corruentes; in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Haec sunt praemia eorum, qui erubescere nescierunt, ut. quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. a minimo enim usque ad maximum omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: uisitationis autem tempus propinqua captiuitas est.