In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

haec cotidie in nostro quoque populo cernimus dicente apostolo: qui praedicas non furandum, furaris et reliqua. qui cum peccatores et diuites uiderint, sanare cupiunt contritionem filiae populi dei, hoc est ecclesiae, in ignominiam uel eorum, qui decipiuntur. uel eorum. qui alios decipiunt. ut dicant omni facinore coopertis: pax, pax. cum nulla sit pax, et bellum eis immineat peccatorum.

[*]( 8,12 a )Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. ’Ερωτηματιϰω̄ς hoc est legendum: ut sit sensus: \'erubuerunt in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas operati sunt?\' \'nequaquam, sed in tantam proruperunt amentiam, ut nec confusione cuperent emendare uitia nec spe ueniae sua scelera confiteri\'.

[*]( 8, 12 b )Idcirco cadent inter corruentes; in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Haec sunt praemia eorum, qui erubescere nescierunt, ut. quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. a minimo enim usque ad maximum omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: uisitationis autem tempus propinqua captiuitas est.