In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Receperunt mercedem operum suorum, ut, qui uerbum domini proiecerunt, ipsi abicerentur ab eo. \'uxores\', inquit, \'eorum et possessiones tradam hostibus. et ne mea crudelis putetur esse sententia, causas auditor agnoscat: a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student — radix est enim omnium malorum auaritia —, a propheta usque ad sacerdotem. qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subiacent et cuncti uel iniqua faciunt, dum aliena diripiunt, uel certe mendacium, ut non sit ueritas in ore eorum. et post [*]( 7 *Rom. 2, 21 11 ♦Hier. 8, 10 15 *Hier. 8, 11 17 cf. Matth. 6, 2. 5. 16 18 cf. Hier. 8, 9 21. 23 *Hier. 6, 13. 8, 10 22 *I Tim. 6, 10 ) [*]( .1 et] ad add. VP 5 snnt] uerbum enim domini proiecerant et sapientia nulla est in eis ex Vulg. add. Erasmus 0 quod Ap.c.m2 sunt codd. (corr. M) 6 suo] sub v e om. A,Ma.c. 7 Paulo] apostolo add. v 9 sapientia nulla Vulg. 12 eiteris Vulg. 13 ad om. M auaritia P auaritiam Vulg. student] sequuntur Vulg. 15 sanabunt P cum Vulg. 16 filia APa.c. 17 pai ter posuit V 18 abiecerentur L 21 agnoscat] quia add. s. v. m3 A 22 enim om. A )

112
ista quasi boni medici aliena uulnera uerbis sanare cupiebant, qui ipsi erant omnium flagitiorum confossi uulneribus .