In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 7) Miluus in caelo cognouit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui; populus autem meus non cognouit iudicium domini . Pro \'miluo\', quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuere \'asida\', Aquila \'herodiona\'. rursumque pro \'hirundine\' Symmachus \'cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur (sis\'. pro eo autem, quod nos posuimus \'ciconiam\', et Aquila et Symmachus ita, ut in Hebraeo scriptum est, \'agur\' transtulerunt. pro quo LXX \'agri passeres\' interpretati sunt.

unus autem atque idem sensus est, qui et in Isaiae principio ponitur: agnouit bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui, Israhel autem me non cognouit et populus meus non intellexit; quod etiam paruae aues sua norint tempora et sciant, quando ad calida festinantes loca rigorem hiemis debeant declinare et rursum ueris principio ad solitas uenire regiones. \'caelum\' autem hic pro \'aere\', qui supra est, debemus accipere.