In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
per quae intellegimus uel de omni genere humano ista dici, quod pronum sit ad uitia, uel de tempore saluatoris, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non fuit. qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. unde et ipse mystice clamitat: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus! sin autem haec ita se habent. [*]( 7. 8. 9 Hier. 8, 5 19 Hier. 8, 6 21 cf. Gen. 6. 5. 8, 21 22 *Ps. 13, 3 24 Ps. 11, 2 ) [*]( -3 auersatus MAVP,La.c. 4 auersatione L adpreenderunt P 5 ergo P inquit magis ego v 6 plares v 7 qaem Pa.c. 9 contraria] sunt add. VP,LMAa.c. 10 diii La.c. iniqaa] in qua a.c. 12 ascultaui La.c. obacultaai Pa.c. 15 impetum La.r., om. P 16 suifecit M 17 locutus LAa.c. loquutus M blasphemia P 18 omnis LMa.c. 19 peccata sua MAVP 21 quod] quia v 23 pr. fuit] erat v qui—fuit om. Y 24 mytice La.c. mistice V, om. P )
[*]( 8, 7) Miluus in caelo cognouit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui; populus autem meus non cognouit iudicium domini . Pro \'miluo\', quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuere \'asida\', Aquila \'herodiona\'. rursumque pro \'hirundine\' Symmachus \'cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur (sis\'. pro eo autem, quod nos posuimus \'ciconiam\', et Aquila et Symmachus ita, ut in Hebraeo scriptum est, \'agur\' transtulerunt. pro quo LXX \'agri passeres\' interpretati sunt.