In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 6 )Attendi et auscultaui; nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super peccata suo dicens: quid feci? omnes conuersi sunt ad cursum suum quasi equus impetu uadens ad proelium . Reuocati ad paenitentiam audire contemnunt nec sufficit eis contra dominum deliquisse et locutos esse blasphemiam, sed omnes instar equorum et feruido cursu ad proelium ruentium non recogitant super peccato suo nec dicunt: quid feci?

per quae intellegimus uel de omni genere humano ista dici, quod pronum sit ad uitia, uel de tempore saluatoris, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non fuit. qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. unde et ipse mystice clamitat: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus! sin autem haec ita se habent. [*]( 7. 8. 9 Hier. 8, 5 19 Hier. 8, 6 21 cf. Gen. 6. 5. 8, 21 22 *Ps. 13, 3 24 Ps. 11, 2 ) [*]( -3 auersatus MAVP,La.c. 4 auersatione L adpreenderunt P 5 ergo P inquit magis ego v 6 plares v 7 qaem Pa.c. 9 contraria] sunt add. VP,LMAa.c. 10 diii La.c. iniqaa] in qua a.c. 12 ascultaui La.c. obacultaai Pa.c. 15 impetum La.r., om. P 16 suifecit M 17 locutus LAa.c. loquutus M blasphemia P 18 omnis LMa.c. 19 peccata sua MAVP 21 quod] quia v 23 pr. fuit] erat v qui—fuit om. Y 24 mytice La.c. mistice V, om. P )

110
ubi sunt, qui in nostra esse dicunt positum uoluntate omni carere peccato? nemo, inquit, quod bonum est loquitur, quia etiam pro otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii.