In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 5 )Quare ergo emersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa, adprehenderunt mendacium et noluerunt reuerti? \'Quanto ego\', inquit. \'magis ad paenitentiam prouocaui, tanto illi plus recesserunt a me non tam peccandi studio quam me superandi. adprehenderunt enim fortiter mendacium uel idola uel praua quaeque ueritati iustitiaeque contraria et noluerunt reuerti\'non dixit \'non potuerunt\' —, \'sed omni studio iniqua sectati sunt\'.