In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5, 26. 27 a )Quia inuenti sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedi-[*](3 cf. Ps. 24, 8. I Petro 2, 3 6. 8 Hier. 5, 24 9 *Hier. 5, 24 15 d. Esai. 50, 2. 59. 1 19 *Eзai. 5. 6 22 cf. Matth. 20, 1—14 )[*](1 qui (i ex e) M 2 quendam Aa.c effeetus] & add. P 3 contemnet La.c. 4 gradu abierant P 5 tacite VP os Pa.c. 7 quem P ostendit v 8 bonam Av plenitadinae La.c. mensis V aqailaet (t s* u., sed eras.) 31 9 simmachas MV ebdomas LMAa.c.m2 10 sabaot V 12 uestrae c cum Vulg. 13 uestra. et nobis c cum Vulg. 14 retrahetar La.c. 15 adpreaiata (bb s. dp) P 16 faciant Pa.r. declinauerunt AP 20 plua-nt (a in ras.) L 21 euúangelium L 22 a] ad V 23 aeternae uitae v )

77
cas ad capiendos uiros! sicut decipula plena auibus. sic domus eorum plenae dolo. Ut declinaret ab eis imber temporaneus et serotinus et bona omnia non uenirent. causae subiciuntur, quia inuenti sunt in populo eius impios\'.

non dixit \'iniquos\' et \'peccatores\', ut noua uult heresis, sed impios . impietas aperte negat deum; iniquitas atque peccatum, si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit deum. quodque nos diximus: insidiantes quasi aucupes et in LXX non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt uerbum \'iasir\' quasi rete aucupis, quod etiam, qui bonus inter eos uidetur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum inuicem se uenantur ad mortem et aliorum damnis atque dispendiis suas conplent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia: omnis diues aut iniquus aut heres iniqui.

atque utinam ab his tantum fiant, qui uidentur foris esse et quos dominus iudicat, et non in nostris conuenticulis impleantur, quos possidet radix omnium malorum auaritia, ita ut uenientium ad nos non ora contemplemur. sed manus!