In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et ideo primum regum Iuda et principum eius, sacerdotum quoque et prophetarum et uniuersi populi, qui fuerant in Hierusalem, ossa de tumulis proferebantur patentia soli et lunae et omni stellarum aspectui, ut, quibus seruierant derelicto deo, eorum paterent aspectibus et consumta in sterquilinium et cineres soluerentur, si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca uenisset, mortem praeferret uitae et remedium infelicis animae putaret interitum.

[*]( 8, 4 )Et dices ad eos: haec dicit dominus: numquid, qui cadit, non resurget? et qui auersus est, non reuertetur — siue non auertet —? Post tanta mala ad paenitentiam prouocat eos, qui potuerint remanere, siue priusquam ueniant. quae minatus est, hortatur ad conuersionem et dat locum paenitentiae.