In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Omnia, quae prophetalis sermo describit. nostro tempore cernimus accidisse, non uni Hierusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed uniuerso orbi, ita ut lacrimae aruerint et ossibus mortuorum uniuersa completa sint. et quia solebant iuxta antiquum morem aurum et quaedam ornamenta uel mulierum uel uirorum in sepulchris condere, haec quoque frangebat et effodiebat auaritia, ut caelo et luci proderent.

et ideo primum regum Iuda et principum eius, sacerdotum quoque et prophetarum et uniuersi populi, qui fuerant in Hierusalem, ossa de tumulis proferebantur patentia soli et lunae et omni stellarum aspectui, ut, quibus seruierant derelicto deo, eorum paterent aspectibus et consumta in sterquilinium et cineres soluerentur, si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca uenisset, mortem praeferret uitae et remedium infelicis animae putaret interitum.