In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 34 )Et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem uocem gaudii et uocem laetitiae et uocem sponsi et uocem sponsae; in desolationem enim erit terra. Cum locus idololatriae uersus fuerit in sepulchra, ut. ubi deum offenderant, ibi eorum inhumata iaceant cadauera, de urbe quondam Hierusalem et de ceteris urbibus. quae sub illius dicione erant, auferetur omnis laetitia et maerore gemituque et desolatione omnia complebuntur.