In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 30, 31 )Quia fecerunt filii Iuda malum in conspectu meo, dicit dominus; posuerunt offendicula sua in domo, in qua inuocatum est nomen meum, ut poluerent, et aedificauerunt excelsa — siue aram — Tofeth, quae est in ualle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igne; quae non praecepi nec cogitant in corde meo.

Quod in templo dei filii Iuda statuam Bahal posuerint, in Hiezechielis principio discimus. \'excelsa\' autem, quae Hebraice appellantur (bamath\', siue \'aram\' Tofeth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloae fontibus inrigatur et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias. hic autem gentilitatis error omnes prouincias occupauit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos uictimas immolarent et omnis prauae superstitionis religio seruaretur.

\'Tofeth\' lingua Hebraea interpretatur \'latitudo\' scriptumque fertur in libro Iosue, filii Nun, [*]( 2 Hier. 7, 29 5 *Hier. 7, 28 10 *Hier. 7, 31 14 cf. Ezecb. cap. 8 Hier. 7, 31 15 *Hier. 7, 31 22 cf. Ios. 15, 8. 18, 16 ) [*]( 1 omnes Ma.c. antem] enim P 3 requid P haut L aut Pa.c. haud cet. 5 refferendum Å peria P perit v 6 ablata est de ore v , conspectu meo] oculis meis Vulg. 9 domu M,La.c. domum Pa.c. 10 excelsam P aro F 11 (= 21) thofeth MAV.La.r. thofet P Topheth v (sic semper v) enom P 12 igni Y cum Vwlg. praecipi M 13 cogitabo Ma.c. dni P 14 posner bahaI P iesechielis (i pr. s. u.) A ezechielis MVP dicimus La.c.15 bamoth v 16 thofeth MA.La.r. tofet V thofet P en∗non A locom Va.c. 17 siloae (sic alibi semper L) scripsi siloe codd. v; cf. p. 29,17 inrigaijtar (r s. npr.) A 18 ortorum P dilidas LPa.e. 19 montium MVP,Aa.c.,υ 20 iocosque La.e. locosque MVa.c.Ap.c. locusque P amenissimus La.e. amoenissimas P omnes LPa.c. 21 relegio LPa.c. hebrea La.c. 22 iosuae P )

106
de hoc loco, qui est in ualle filiorum Ennom et Hebraice dicitur \'gehennom\'; \'ge\' quippe ϕάραγγα, hoc est \'uallem\', et \'hennom\' uel hominis nomen uel \'gratiam\' sonat. traduntque Hebraei ex hoc loco appellatam \'gehennam\', quod scilicet omnis populus Iudaeorum ibi perierit offendens deum, in quo loco etiam filios suos in igne idolis consecrarint siue holocaustum optulerint, quae non praeceperit eis nec ulla legis iusserit sanctione.

quodsi Iepthae optulit filiam suam uirginem deo, non sacrificium placet, sed animus offerentis; neque enim, si canis aut asinus aut inmundum quodlibet animal primum occurrisset patri a caede hostium reuertenti, deo illud offerre debuerat.