In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

saltim nunc loquere eis uerbis meis et tamen non audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi; tantae enim erunt superbiae, ut, cum uocaueris eos ad audiendum, nullus respondere dignetur. et dices ad eos: haec est gens, quae non-audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam\'. pulchre, ut ante iam dixi, nequaquam populum suum, sed gentem uocat.

quod licet et in tempore prophetarum ex parte sit factum et in umbra praecesserit et in imagine, tamen plenius completur in Christo, quando noluerunt recipere disciplinam et uocem sui domini contemserunt. unde eleganter infertur: periit fides, quae proprie Christianorum est, et ablata est de ore eorum omnis uidelicet filii dei fideique confessio.