In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 21-23 )Haec dicit dominus e.cercituum, deus Israhel: holocaustomata uestra addite uictimis uestris et comedite carnes, quia non sum locutus cum patribus uestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de uerbo holocaustomatum et uictimarum, sed hoc uerbum praecepi eis dicens: audite uocem meam et ero uobis deus et uos eritis mihi populus et ambulate in omni uia, quam mandaui uobis, ut bene sit uobis. Quorum reprobauit templum, consequenter reprobat et sacrificia et oblique arguit eos, quod non ueneratione sui, sed epularum desiderio immolent uictimas.

quod autem ait: non sum locutus cum patribus uestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, super uerbo holocausti et uictimarum, manifeste intellegitur, quod primum decalogum dederit in tabulis lapideis scriptum digito dei et post offensam idololatriae caputque uituli postea iusserit sibi magis fieri quam daemonibus auferens puram religionem mandatorum dei et concedens sanguinem uictimarum carniumque desiderium. [*]( 4. 5 Hier. 7, 20 18 *Hier. 7, 22 22 cf. Ex. 31. 18. Dent. 9. 10 23 cf. Ex. 32, 8 ) [*]( 1 conflati VP conflari Ãa.c. conflata indignatio υ quid V 2 multitudinem L 4 succenditur La.c. succedetar V 5 haut L aut P haud cet. extinguitur La.c. 6 ait V 7 deus Israhel om. V 8 holocautomata Vulg. uestra om. VP.MAa.c.m2 9 commedite V,Aa.r. carnis Ma.c. 10 praecepit Ma.e. 11 egypti V holocautomatuni A cum Vulg. 12 uerbo MVP.Aa.c. praecipi P 16 sacrificia] cur d§ sacrificia imperauerit add. P 19 edaxit V,Ma.r. 20 super uerbo] superbo p holocaustis pp.c. uictimis Pp.c. 22 offensa La.c. idolatria La.c. idololatria. M idolatriae (e s. u. m2) A idolatriam VP 24 offrens P rel∗egionem M releg. P concidens P )

103