In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nec intellegunt miseri, quod ista contentio non me laedat, quem numquam ira commutat, sed semet ipsos in confusionem uultus sui et in ignominiam sempiternam.) quidquid igitur facimus, non deum laedimus, qui laedi numquam potest, sed nobis interitum praeparamus thesaurizantes iram in die irae. ideo autem diuersa officia filiorum patrumque et matrum posuit uel uxorum, ut nulla aetas sit, quae ab impietate dissenserit.

[*]( 7, 20 )Ideo haec dicit dominus deus : ecce furor meus et indignatio mea conflata est — siue stillauit-super locum istum, super uiros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur. Qui supra dixerat: numquid me ad iracundiam prouocant? quomodo nunc dicit: ecce furor meus et indignatio mea stillauit super locum istum?

et est sensus: \'ego quidem naturaliter non irascor, sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam prouocent et meam uidear mutare naturam. sentiant igitur iratum, quod, quantum in se est facere conantur.\' pulchreque non ait: (effusus est\' furor meus super locum istum. sed: stillauit, ut moderatam poenam significet. sin autem in 86 stilla furoris tanta duritia est. quid fiet. si omnis imber fuerit [*]( 1. 3 Hier. 7, 18 5 Hier. 7, 19 8 cf. Roni. 2. 5 13 *Hier. 7, 20 17 Hier. 7, 19 18 *Hier. 7, 20 23 Hier. 7,20 24 *Hier. 7. 20 ) [*]( 1 haec iterauitV lib ant P 2 pr. quod P,Ap.c. all. quod Ap.c. thura Ap.c. 3 succendunt L.Ma.c. 4 nec] nec A quod] quia υ 5 confusione codd. (corr. m2A) 6 eultus M in alii. MAVP igno- minia sempiterna V 8 praeparemus Pa.c. thensauzantes МAa.r. 10 uxorem V,Pa.c. 13 conflator Vvlg. 16 suecenditur LPa.c. extinguitur La.c.Ap.c. quia Ap.c. 17 prouocat Y 21 uideor MAa.c. sentiunt P 22 P conatur P,Lac. 24 istillanit M significent Âa.r. si Ap.r..υ in om. P 25 stillam L )

102
effusus?