In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](7, 12 20 )Ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel ! Ex praeteritis docet praesentia et dieentibus: templum domini, templum [*]( 1 cf. Ios. 22, 16. Ind. 5. 17. 19 4 *Hier. 7. 11 6 *Matth. 21, 13. cf. Marc. 11, 17. Luc. 19. 46 9 Ioh. 2, 16 14 Hier. 7, 11 17 cf. II Cor. 8, 9 18 *Luc. 6, 24 23 Hier. 7. 4 ) [*]( 1 malam operam P 3 numquid] ergo add. Vulg. 4 uocatum V 5 (= 14) pr. ego] sum add. P 6 (== 9) euuangelio L ad(s)sumptum - P exp. L) codd. ee s. u. add., sed eras. M putoj ubi in mg. add. M quod add. s. u. m2 A 7 esse Ma.c. 8 illam ν 9 ut s. u. m2 M in alio in mg. m3 M euangelio alio P 11 sacrilegia periuria r haereseos L adinuentio] habentur add. s. v. M 12 in ea s. u. LA faucibus Ma.r. 13 opna V 14 ande] & add. P 15 oculi mei t- 16 thenaaurorum MAa.r. 17 pauper pro nobis r effectus P 18 dicet Ma.c. 19 quia V 20 babitabit M 23 alt. templum s. v. L ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( ; )

98
domini, templum domini et pretiosae domus fulgore gaudentibus Silo, ubi primum fuit tabernaculum dei, recordatur historiae. de qua in psalmo scriptum est: et reppulit tabernaculum Silo, ut, quomodo ille locus in ruinas cineresque conlapsus est, ita et templum corruat, cum similium habitatio fuerit peccatorum. sicut igitur Silo templi exemplum est, ita templum nobis, quando tempus aduenerit illius testimonii: putas, ueniens filius hominis inueniet fidem super terram?