In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7,8—10 )Ecce uos confiditis uobis in uerbis mendacii — uel mendacibus -, quae non proderunt uobis: furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Bahalim et ire post deos alienos, quos ignoratis. et uenistis et stetistis coram me in domo hac, in qua inuocatum est nomen meum, et dixistis: liberati sumus — siue desiuimus — eo, quod fecerimus omnes abominationes istas.

Frustra eos in templo habere fiduciam sequentia peccata demonstrant. quid enim prode est audacter ingredi limen domus dei, erecta stare ceruice et non solum cor sed et manus habere pollutas furto, homicidio, adulterio, periurio, sacrilegio et cultu eorum deorum. quos nescias? haec spiritaliter accidere in ecclesia nemo dubitat, quando praesentis temporis considerantes felicitatem sua peccata non reputant et latere arbitrantur deum, quia non statim uindicta consequitur: quin potius in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos [*]( 2 Hier. 7, 7 B *Hier. 7, 7 7 1 Cor. 7, 34 12 *Hier. 7. 8 17 *Hier. 7, 10 ) [*]( 1 dni P 2 nidellicet L scilicet u 3 certej in adcl. P habere M 4 potem ra.c. 5 inpatenti Ma.c. inpadendi Pa.c. uulto Ma.c. 6 praeleraut Pa.c. habeant P 7 diffinitionem P 8 prode est LA et cod. Monac. 14425 prodest eet. (= lin.19); cf. p. 22, 14 pndititia. Max. eenstaprata jP 9 discripseit P 11 uerbisj sermonibus Vulg. mendaciis.P 12 nei in ras L siue cet. c qui LMV,Aa.c., Vulg. 13 furati] fornicariP adalterari Pp.e. cum Vulg. libera Pa.c. 15 stitis La.c. 17 faceremus Ma.c. 18 liabomin. L abomnin. M abhomin. Ap.c. 20 recta P 23 spiritualiter Ap.e. accedere Pax. ecclesiam P dubitet P )

97
se putent. quia post mala opera etiam a cultu domini recesserunt.