In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 3 )Haec dicit dom inus exercituum, deus Israhel: bonas facite — siue dirigite — uias uestras et studia uestra — siue adinuentiones uestras — et habitabo uobiscum in loco isto siue habitare uos faciam in loco isto. Clementissimus medicus omni uulneratos cupit sanare medicamine. quando autem dicit: bonas facite siue corrigite uias uestras, ostendit eas esse peruersas et nihil in se habere boni.

et quia naturale est, ut unusquisque genitae diligat solum et nihil dulcius habeat patria, pollicetur praemia oboedientibus. \'habitabo,\' inquit, \'nobiscum, ut securos de habitatione uos faciam, siue uos ipsos\' — iuxta Symmachum — \'firma habitatione fundabo\', qui ait: et confirmabo uos in loco isto.