In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6, 26 )Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere; luctum unigeniti — siue dilecti — fac tibi, planctum amarum — siue miserabilem , quia repente ueniet uastator — siue miseria — super nos — siue super uos —! Quia supra dixerat: nolite exire ad agros et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu, et fugam quoque prohibuerat, docet, quid facere debeant, ut conuertantur scilicet ad paenitentiam et hanc firmissimam et securam habeant armaturam.

ubi nos diximus: luctum unigeniti fac tibi, pro unigenito\' in Hebraico scribitur \'iaid\', quod magis \'solitarium\' quam \'unigenitum\' sonat. si enim esset \'dilectus\' siue \'amabilis\', ut LXX transtulerunt, \'ididia\' poneretur, quod et Salomoni deus nomen inposuit. nihil autem dolentius quam unum uel solum perdere filium.

illudque, quod nos interpretati sumus: quia repente ueniet uastator siue miseria super nos, LXX super uos posuerunt, cum multo deus misericordius dixerit, ut. quidquid super suum uenturum est populum, super se quoque uenire testetur. \'uastatorem\' autem proprie uelNabuchodonosor uel diabolum significat.