In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6, 24 )Audiuimus famam eius, dissolutae sunt manus nostrae; tribulatio apprehendit nos, dolores quasi parturientis. Respondet populus, cui propheta, immo per prophetam dominus Babylonios comminatus est, quod, antequam ueniant, timore superati sint nec possint eleuare manus et angustia eos conprehenderit quasi dolor parturientem; 6,23quo dolore nihil adfirmant grauius, quae senserunt.

[*]( 6, 23 )Nolite exire ad agros et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu! Docet euangelium non esse exeundum in agrum nec de tectorum altitudine descendendum, sed audiendum illud: in monte saluum te fac, ad quem in Isaia et Michea iubemur currere atque conscendere. praecipitur autem iuxta litteram, ne [*]( ł...-.7 Hier. 6, 23 21 cf. Matth. 24, 17. 1S 22 Gen. 19, 17 23 cf. Esai.2, 3 Mich. 4. 2 ) [*]( 1 sonauit P,Ma.c. et om. V 2 ascendant Ma.c. 4 omnes L,Ma c. 5 discribitur P 7 occansionem MLPa.r. 8 perseqantionis Aa.c. 9 temporis Pa.c. omnes LMAa.c. aduersus ΜΑυ 10 concitata P 13 ure (n s. u) & P nos s.u.m2M 14 quasi] nt Vulg. parturientem Ap.c.,υcum Vulg. respondet scripsi respondit codd. c 15 babilonios Y Babyloniis ν estj qui add. P quia v 16 sunt P elleuare Y 17 angustiae Pp.c. compraehendat (at in ras.) M conprehenderint P 21 non om. P exuendum V 22 discendendum P,La.c. 23 te a. u. P esaia V,Aa.c. )

92
foras exeant, ne deserant muros, sed ut tueantur se firmis munitionibus.