In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6, 24 )Audiuimus famam eius, dissolutae sunt manus nostrae; tribulatio apprehendit nos, dolores quasi parturientis. Respondet populus, cui propheta, immo per prophetam dominus Babylonios comminatus est, quod, antequam ueniant, timore superati sint nec possint eleuare manus et angustia eos conprehenderit quasi dolor parturientem; 6,23quo dolore nihil adfirmant grauius, quae senserunt.