In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6,21 )Propterea haec dicit dominus: ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis — siue infirmitatem et infirmabuntur in ea - patres et filii simul, uicinus ac proximus et peribunt. Impleta uidemus omnia, quae dominus illi populo comminatus est: cotidie enim ruunt in blasphemiis suis nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est.

filii patrum sequuntur blasphemias et cotidie recipiunt illam inprecationem: sanguis eius super nos et super filios nostros; et non solum ipsi, sed et uicini et proximi eorum, omnes, qui legem et prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peceauerunt.

[*]( 6, 22.23 )Haec dicit dominus: ecce populus uenit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae. sagittam et scutum — siue xibynnam — arripiet: crudelis est — uel inpudens — et non misere- [*]( 1 ef. Ex. 25,6. 30, 25. 35, 8 4 Hier. 6, 19 6 cf. Mal. 1, 13 cf. Dan. 4, 24 8 *Prou. 13, 8 11 *Hier. 6, 21 17 Mattb. 27, 25 20 cf. II Cor. 3, 6 25. 26 *Hier. 6, 23 ) [*]( 1 in om. V unguenta A 2 conficitis V 5 hoc-conuenit in mg. P propria P 6 elemosini3 A V,La.c. aelimosinis P eleemosynis v 7 sese t redemere La.c. posse add. v 8 redemptio eodd. (corr. L) 9 & S. u. eras. A iustitiae A 11 in infirmitate (in alt. s. u.; i quart. ex a) N infirmitate P 12 patres om. VP, LMAa.c. 13 nicinos Aa c.m2 ac] et Vulg- proximos Aa..c.m2 et om. Vulg. uideamus LAa.r. 14 cottidie Y 16 (= 20) secuntur MVP 19 eorum] et add. v 21 sp-m L quia] omnes add. v 24 et s. «. M 25 zebyanam Μυ zibinnam A VP (ξιβύνην LXX) )

91
bitur; uox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi uir ad proelium aduersum te, filia Sion. Proprie hoc de Babyloniis prophetatur, qui uenturi sunt contra populum Hierusalem, et omnis armaturae ordo describitur et impetus proeliantium, ut uocis terrore concussi agant paenitentiam et clementissimum placent deum.