In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6,21 )Propterea haec dicit dominus: ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis — siue infirmitatem et infirmabuntur in ea - patres et filii simul, uicinus ac proximus et peribunt. Impleta uidemus omnia, quae dominus illi populo comminatus est: cotidie enim ruunt in blasphemiis suis nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est.

filii patrum sequuntur blasphemias et cotidie recipiunt illam inprecationem: sanguis eius super nos et super filios nostros; et non solum ipsi, sed et uicini et proximi eorum, omnes, qui legem et prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peceauerunt.