In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6.12b—14 )Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus. a minore quippe usque ad maiorem omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes: pax. pax! et non erat pax.

Quod in Hebraico dicitur: extendam manum meam super peccatores siue habitatores terrae, apud LXX semper \'eleuabo\' scribitur, qui uterque percutientis est habitus iuxta illud, quod scriptum est: et adhuc manus domini extenta siue excelsa. habitatores autem terrae semper in [*]( 8 *Hier. 6, 11 9 Hier. 6, 11 12 Hier. 6, 12 13 *Hier. 6. 12 24. 25. 26 *Hier. 6, 12 27. 28 *Esai. 5, 25 ) [*]( 1 foris] furoris (e s. iş m2) A consilium M cumVulg. 2 muliere Vulg. alt. cum] con M plenom L 3 domos VP,La.c. 5 chaldeo A 7 consilium MV 9 sentiunt P 10 ergo ui M 11 pleni sunt MAVPC 12 domos VP 14 pr. et om. v coniunx Ap.c.m2 16 spiritualem Ap.c.m2 offenderet La.c. 20 anaritia V et om. AV 21 ad om. P 22 curabunt v 23 dicentis Pa.c. 25 habitatoresj auctores P 27 et om. V )

86
uitio sunt; unde et in Apocalypsi frequentius dicitur: uae habitatoribus terrae! a minore usque ad maiorem omnes student auaritiae secundum illud apostolicum: