In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6, 11 a )Ideirco furore domini plenus sum, laborani sustinens. LXX: et furorem meum impleui et sustinui, et non consumsi eum. Iuxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod uenientem iram dei ante prospiciat et plenus sit furoris domini et iracundiae et ultra sustinere non possit nec pro peccatoribus audeat dominum deprecari.

iuxta LXX autem nouus sensus ponitur, quod ipse loquatur dominus et dicat: furorem meum conpleui feriendo populum peccatorem, et tamen retinuerit illum et non totum effuderit, ut reliquiae saluae fiant. quod mihi uidetur sibi esse contrarium; si enim conpleuit furorem suum, quomodo sustinuit, ne conpleret?