In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Alii in bonam partem, alii in malam haec dicta suscipiunt. in bonam partem: \'cum uastata fuerit Hierusalem, reliquiae saluae fiant\'. in malam sic: \'ne unus quidem racemus et paruus botrus remaneat in uinea, omnia colligantur; et quodcumque iuueneris, instar uindemiatoris in cartallum conice, ut, quomodo ille racemos ad torcular, sic tu captiuos pertrahas in Babylonem\'.

[*]( 6, 10 )Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum — siue uestrae – [*]( 5 cf. Hebr. 12, 6 9 *Hier. 6, 7. 8 14 *Hier. 6, 9 18 cf. Indd. 5. 13. Rom. 9, 27. 11, 5 25 *Hier. 6, 10 ) [*](1 audientur L ὰϰουσϑήσεται LXX 5 quod] quia v flageUat r dS P 6 recepit Pa.c. erudiretur FerudieturP 8 subiacemas] & add.P 9 con- solatione VP 12 racimum La.c. (passim) irtm V 13 aindimiator La.e. (passim) uindemiatur Va.c. 14 chartallum MV 15 racimate Pa.c.(bis) uineam P 16 reuertemini v uinderaiatur M chartallum MAV.La.c. (= lin. 21) 19 saluae s. u. m2 M fient Ap.c. nec P 20 colligentur υ 21 coice M,LAa.c. proice V colligite (llig s. u.) P collige v 22 quo MV,LAa.c. ra,emos (o ex u) L racemus MVP,Aa.c. torcolar Aa.c. captiuus VP.Aa.c. pertraharis P 23 babyIL La.r. (passim) babil. P 25 incircumcisa P.\' ) [*]( 6* )

84
et audire non possunt! ecce uerbum domini factum est eis in opprobrium et non suscipient illud! Non possunt audire, quia aures circumcidere noluerunt; nec tamen uacat inpossibilitas supplicio, quae de contemtu et infidelitate descendit.

si quis ergo dei uerba non suscipit nec habet praeceptorum eius intellegentiam, incircumcisis auribus est. simulque notandum, quod circumcisio in scripturis tribus generibus appellatur: in praeputio. in corde et in auribus; unde dicit et dominus: qui habet aures audiendi, audiat. uoluntate ergo nostra uerbum dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut, quod datum fuerat ad salutem, nostro uitio uei-tatur in poenam.