In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11,21―28 )Propterea haec dicit dominus ad uuiros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: non prophetabis in nomine domini et non morieris in manibus nostris. propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego uisitabo super eos; iuuenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame et reliquiae non erunt ex eis; inducam enim malum superuiros Anathot h, annum uisitationis eorum.

Uidetur hoc superiori sententiae contraire, qua uolumus approbare ex persona Christi dicta esse, quae dicta sunt, et non ex Hieremiae, qui proprie habitabat in uiculo Anathoth, qui ab Hierosolymis tribus distat milibus. sed si intellexerimus ἐτυμολογίαν oppidi Anathoth, quod interpretatur \'oboedientia\', liquido demonstrabitur uiros Anathoth, qui quondam praeceptis domini obtemperarunt, omnes dici Iudaeos, et maxime habitatores urbis Hierusalem, in quos uenit extrema sententia, ut obsidionis malis, gladio et fame [*]( 2 *Ioh. 14. 30 17 cf. p. 148, 6 ) [*]( 1 sed] propter add. s. u. m. rec. P scelera P 2 iaueniet VP 3 ex s. u. P 4 qui eras. M 5 eum] enim MV,LAa.c., exp. P popolos P confirmat P 6 possnnt P 7 memorauerit V 9 anathot P (semper) 14 filii eorum] filiora V alt. corum] earum υ 17 uide- tur-prophetari (p. 150, 5) deest in M 18 quia P noluimus VΡυ 19 habitat La.c. 20 hierusolimis La.c. -li- CGVP 21 ETOIMO- ΔΟΓΙaΝ L, (-am) P eΤΟΜΟΔΟΓΙΔΝ C, (T s. 0 pr.) G eτοιΜΟΔΟΤΙaN (ethimologiam s. u. m. 2) ΑΗΘΧι ωΔωτιa opidi P anatoth C anathot G 22 obidientia La.c. monstrabitur υ 23 condam V,Aa.c. domini praeceptis f dicit A 25 extrema uenit v et om. v )

150
et peste interirent.

ut autem nos omni interpretationis molestia liberemus, illam sequamur regulam, quod omnes prophetae in typum domini saluatoris pleraque gesserint et, quicquid iuxta praesens tempus conpletum sit in Hieremia, hoc in futurum de domino prophetari.