In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](11,15.16 )Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata e s? oliuam uberem, pulchram, fructiferam, speciosa uocauit dominus nomen tuum; ad uocem loquelae grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt frutecta eius.

Dilectum et amantissimum uocat\' populum Iuda, qui in templo eius posuit et ueneratus est idola et in eo se putat iram placare dei, si multas hostias immolet, et gloriatur in sacrificiorum multitudine, quae malitias peccatorum auferre non possunt.

comparat autem Hierusalem siue omnem populum Iudaeorum oliuae pulchrae atque fructiferae, quae exaltata per superbiam nequaquam egit humiliter nec intellexit creatorem et dominatorem suum, sed elata per superbiam et locuta granditer domini igne succensa est, ita ut conburerentur et redigerentur ad nihilum rami siue frutecta eius, id est omnis populus aduersariorum gladio deleretur.

hic sensus et in alio loco est, ubi dicitur ad Hierusalem: ego te plantaui uineam frugiferam, omnem ueram; quomodo conuersa es in amaritudinem uitis aliena? quando destruuntur maceriae illius et uastat eam aper de silua et omnes bestiae deuorant fructus illius, dicamus istud capitulum principibus ecclesiarum: quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? uel certe diuitibus, qui, cum aliena diripiant et non auferant malitias [*]( 13 cf. Ps. 87, 16. Matth. 23; 12 etc. cf. Esai. 1, 3 15 cf. II Reg. 23, 7 19 *Hier. 2, 21 21 cf. Ps. 79, 13. 14 23 Hier. 11, 15 ) [*]( 1 qaodj inqait V 2 namquid (d ex t) L 5 loquellae M,LPa.c. (= p. 147, 12i 6 ignes La.c. 7 (= 16) fructecta V frnteta v et om. F 9 inputat P placere Va.c. dei placare υ 8 ueneratos Va.c. 10 sacr∗ficiorum L 12 omne V 14creatorem] saluatorem M,Ap.c.m3 do- natorem M,LAa.c.m.2 16 camburerentnr F conbararentur (n alt. s. u.) P fracta P 17 omnea h.c. 18 et am. MVP.LAa.c. 20 est M,LAa.r. alienae Ap.c. 21 maeheriae M machariae (e s. a slt.) V 22 istad] is Aa.e. his (oc Ş. is) M in P 25 quib; P diripiuat Y )

147
cordis sui, putant se dei mereri clementiam: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? at nunc publice recitantur offerentium nomina et redemtio peccatorum mutatur in laudem nec meminerunt uiduae illius in euangelio, quae in gazophylacium duo aera mittendo omnium diuitum uicit donaria.