In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](11,15.16 )Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata e s? oliuam uberem, pulchram, fructiferam, speciosa uocauit dominus nomen tuum; ad uocem loquelae grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt frutecta eius.

Dilectum et amantissimum uocat\' populum Iuda, qui in templo eius posuit et ueneratus est idola et in eo se putat iram placare dei, si multas hostias immolet, et gloriatur in sacrificiorum multitudine, quae malitias peccatorum auferre non possunt.