In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

per quae discimus, etiamsi dominus non exaudient, nequaquam esse cessandum nec confugiendum ad daemonas. qui cultores suos adiuuare non possunt, sed ad domini auxilium, qui cito iratus flectitur et mutat sententiam, si et hi, [*]( 2 IV Reg. 11, 14 20 cf. I Reg. 28, 5—8 ) [*]( 1 sibi om. P 2 locata P alt. coniuratio om. P, nis in mg. add. L 3 fortuito M paratis v 5 dilectum LMAa.c. 6 contempnunt P 8 quam] tam MAa.c. tam] quam P 10 contemptu (p exp. L) codd. 13 induco v malain L 14 potuerunt P 16 deos L, (d in ras.) M eos cet. quibus-eos s. u. P 18 exaudia Aa.c.m3 19 audire post dñi tr. P 20 philiistim M. (tert. i 8. u.) A ph(f)ilistim V(P) Pbilisthiim v 21 phytonissam AP habidolis discederet P 22 fletum LVa.c. 24 daemones v 26 hii P )

145
quibus iratus fuerit, commutentur. totum autem, nunc quod dicitur, ad tribum Iuda pertinet et urbem Hierusalem; quibus instat captiuitas.

[*]( 11,18 )Secundum numerum enim ciuitatum m tuarum erant di tui, Iuda, et secundum numerum uiarum Hierusalem posuistis aras confusionis ad libandum Bahalim. Legamus Regum et Paralipomenon libros et inueniemus ludam et Hierusalem multo quam Israhel peiora fecisse, ut, quot habebant urbes, tot haberent et idolorum species et. quot erant in urbe Hierusalem plateae et uiarum capita, tot haberent aras in confusionem suam, in quibus idolis Bahalim uictimas immolarent.