In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11.11.12 )Quamobrem haec dicit dominus: ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me et non exaudiam eos. et ibunt ciuitates luda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos, quibus libant; et non saluabunt eos in tempore afflictionis eorum.

Non exaudit deus in tempore necessitatis et angustiae, quia et illi audire uocem domini noluerunt. quod et Saul passus est; cum enim Philistiim agmina reformidans uerbum domini non meruisset accipere, conuersus est ad pythonissam, ut ab idolis disceret, quod instantia orationis ac fletuum a domino debuit extorquere.

per quae discimus, etiamsi dominus non exaudient, nequaquam esse cessandum nec confugiendum ad daemonas. qui cultores suos adiuuare non possunt, sed ad domini auxilium, qui cito iratus flectitur et mutat sententiam, si et hi, [*]( 2 IV Reg. 11, 14 20 cf. I Reg. 28, 5—8 ) [*]( 1 sibi om. P 2 locata P alt. coniuratio om. P, nis in mg. add. L 3 fortuito M paratis v 5 dilectum LMAa.c. 6 contempnunt P 8 quam] tam MAa.c. tam] quam P 10 contemptu (p exp. L) codd. 13 induco v malain L 14 potuerunt P 16 deos L, (d in ras.) M eos cet. quibus-eos s. u. P 18 exaudia Aa.c.m3 19 audire post dñi tr. P 20 philiistim M. (tert. i 8. u.) A ph(f)ilistim V(P) Pbilisthiim v 21 phytonissam AP habidolis discederet P 22 fletum LVa.c. 24 daemones v 26 hii P )

145
quibus iratus fuerit, commutentur. totum autem, nunc quod dicitur, ad tribum Iuda pertinet et urbem Hierusalem; quibus instat captiuitas.